The Mad Latinist (jdm314) wrote,
The Mad Latinist
jdm314

  • Mood:
  • Music:

A.D. VIII KAL. AVG. (IOVIS)

Cum perindie tum apud Gaines Center scribo, quod nesciocur non potui in telam accedere de Rubro Tecto.

Dies magna calamitate incepit... nam fistula quaedam (quae fuerit neque vobis dicere volo neque vos audire vultis) constipata erat. Dein aliquid Elisabettam vexabat per totum diem, et, ut aiunt, amasia turbata amasius quoque turbatur. Prospectus diei igitur pessimus videbatur.

Sed re vera, dies iucundus factus est... erat enim ille dies in quo solam matutinam sessionum facere solemus, dein, si volumus, itinera facere. Autocineto ivi alios convehens ad navem "Bella Dixiana" nomine quo solemus fluvium Kentuckium animi causa navigare. Satis iucundum erat. Libellulae et praesertim papiliones ubique erant. Papiliones in homines assidebant, praesertim in Mariam Iovannam sine dubio stolae floralis causa. Dein de nave discendentes vir quidam et uxor nos rogaverunt cur Latine loqueremur!

Postea ad Gaines Center reversi sumus ut cenam exspectamus. Cum Stephano et Maria Iovanna deambulavi- Stephanus mihi dixit fortasse "Umbraticum" esse verbum aptius quam "caudex" ad describendos geeks, et aliquid inest. Umbraticus enim a Davide Ruhkenius, homine saeculi XVIIIi, usurpatum est ad describendos scholasticos qui rei suae tantopere student ut neque inter homines nec etiam in lumine solis esse tolerare possint. Sed umbratici, quoad scio, solent esse contumaces et adrogantes, quod cum nonnumquam inveniatur, non est res intrisica quod attinet ad geeks.

Denique ad popinam Mexicanam El Chico nomine ivimus. Sat bonus erat cibus--nimis mihi ius mexicanum (vulgo salsa) placuit. Robertus, Iacoba, et Christophorus loquebantur de libro nomine De Certamine inter Cultus Civiles. Iterum, discedentes minister(qui cometissimus erat) nos rogavit unde simus. Quando insanos Latinistas qui undique Lexingtoniam ad lingua Latina loquendum nos esse intellexerat, rogavit cur ita faceremus. Ei "Non," inquam, "sumus multi qui et possint et velint Latine colloqui... qua de causa nisi esset conventiculum, unus quisque sibi ipsi soli loqui posset, et omnes nos etiam insaniores esse crederent" quae explicatio ei placuit. Dixit ille contubernalem suum Latine bene scire, sed apud Universitatem Kentuckianam non posse in classibus nisi tironibus destinatis esse, quod loqui nesciverit. Ei igitur monstravimus Terentium et "Potes," inquimus, "culpam in eo esse habere--dic igitur contubernali te Professori Tunberg obviam ivisse!"

Dein duos ad xenodochium studentium revexi, et ad Rubrum Tectum redivi, quo usque ad primam cum dimidia antemeridianam horam cum Elisabetta loquebar, et subridens dormui.

postscriptum: Oblitus sum huius rei- mane dum ecclesiam autocineto praetereo, inspexi in scutum ubi nuntii scribi solent et haec vidi: DEVS AMAT VANDILOS. Mulier quaedam ex ecclesia ad scutum venit, et nuntio lecto capite tristis abnuebat.
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 4 comments