The Mad Latinist (jdm314) wrote,
The Mad Latinist
jdm314

  • Mood:

Paralipomena

colobium -i n., "vest"

et sc. anime de quo loqui volo. Ex prima occasione qua Accium conveni locuti sumus de peliculis illustratis (seu "animatis") Iaponicis nomine アニメ (anime). Saepissime usi sumus figura pseudograeca anime -es f. Sed hac figura magnum periculum stat ne confusio oriatur inter animam et animen, qua de causa novum huius verbi paradigma nuper finxi:


Nom: anime animes
Gen: animes animerum (sive animon)
Acc: animen animes
Dat: animei animebus
Abl: anime animebus

Id est, secundum paradigma primae declensionis graecae in casus inclinatur, nisi quando confusio cum anima fit, quando statim in paradigma quintae declensionis latinae revertitur. Hoc scillicet est paradigma insolitum... vel potius insanum, sed mi placet. Si sanus essem, sine dubio mallem anime -is n. Sed vos sine dubio scitis me non sanum esse!
Tags: anime, conventiculum
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 1 comment