The Mad Latinist (jdm314) wrote,

Conventiculum MMXIII

First of all, if you're looking for Valyrian, this ain't it. I never got around to that last post, and I don't think I ever will: I've been expending my Valyrian energy on the wiki instead, and that's frankly a better place for it. But if, for some crazy reason, you want to see more Valyrian posts here let me know. Meanwhile, this journal goes back to what I usually use it for: trying (and in recent years miserably failing) to blog Latin conferences in Latin.

Quotennis conor singulos dies Conventiculum enarrare, quod munus numquam recentioribus annis efficere valeo. Hoc anno igitur, scribam si scribere mihi videtur, alioquin non scribam, neque me pudeat.

In diebus ante Conventiculum huiusce anni, conabar in antecessum Cenam Romanam parare. Sed modo una septimana antea ad Terentium scripsi—inepte, name eo tempore Cena iamiam non potuit nisi Die Solis celebrari. Die Solis non licet panes a Coemgeno accipere.

Pridie Conventiculo volui gustationes praeparare, et potiones. At variis de causis domesticis, non feci usque ad horam valde serotinam, et opus fuit diutius pervigilare. Sed bene praeparavi et gavisus sum. Nescius, ut videtur. Nam adeo fessus fui ut non solum nequii ad tempus proficisci (itaque Convivium Initiale et Aditiale praetermisi), sed etiam magnum errorem comisi. Lexintoniam denique adeptus, res meas in deversorio imposui, et super lectum incidi. Post brevissimam requiem, scivi opus esse cibos in Arcam Frigidariam imponere... sed ubi cibi sunt?

DOMI RELIQUERAM!!!

Tot horas, tantum laborem frustra pependi. Vae mihi. Huius anni Cena Romana debuit esse omnium usque adhuc optime parata, sed rem totam perdidi et opus est de novo incipere.

Ea de causa vix dormui, et totum diem tamquam cadaver animatum per Conventiculum ambulabam, caffeino totum nixus. Nunc igitur opus est ephemerin deponere et somnum petere. Valete.

Vocabula, Locutiones, Citationes:
  • fulcĭo -īre, fulsi, fultum "To support," (unde "fulcrim"). Calceamentum fultum "high-heeled shoe."
  • Iuncta ordine, id est, seriatim constituta
  • Silicum venae ecce genetivus materiei: non *siliceae venae!
  • "Non texo stercus!" —Scottius
Tags: cena romana, conventiculum, conventiculum 2013, conventiculum latinum lexintoniense, lexintonia
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments