The Mad Latinist (jdm314) wrote,

Conventiculum Latinum Lexintoniense anni MMXII

Salvete, diutius tacui!

Lexintoniam hodie adveni, et nunc primum ad Convivium Initiale et Aditiale convivis iam celebrantibus adveni, primum saltem multis annis.

Res hoc anno aliquanto diversae erunt, cum sessionibus post cenalibus, et his solis in Centro Gaines habitis. Sola una nocte potest Cena Romana mea solita haberi, nempe diei Mercurii. NON MVLTVM TEMPORIS. Difficile erit, sed credo me velle nihilminus.

At opus erit bene mane surgere, et iam fere 2a hora est. Tam male constituo horas meas!

Valete.
Tags: cena romana, conventiculum, conventiculum latinum lexintoniense, convivium initiale et aditiale
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments