The Mad Latinist (jdm314) wrote,
Mane ad Centrum Gaines perveni, et sessioni introductoriae adfui. Sed numerus hornotinus maximus est et dificilius etiam solito fuit omnium meminisse. In brevi pausa foras exivi et quando indui saccum tergis meis, omissi eum apertum esse, et magna vi computatrum gestabili ad pavimentum latericium prostravi. VAE MIHI! Computatrum damnum accepit, sed re vera miror tantillum esse. Sed in dies videbimus num damnum crescat :/

Sessione altera imaginem descripsimus, iterum tertiam ex Progressu Ganeonis—annis enim praeteritis saltem semper hac imagine usi sumus.

Cum Accio pransi Coreane—quomodo aliter cum Iapone, nonne?

Sessione tertia imagines Hectoris trucidati, et Patrocli funeris descripsimus, quarta dux eram. Verum ut confitear, cum mihi placeat generatim sessiones ducere, in sessionibus de textibus displicet. Textus hodiernus erat ex Horatii Sermonum libro secundo, de mure rustico mureque urbano. Hic textus tandem aliquando erit fundamentum operum scaenicorum. Id mirum esse, quia anno hesterno eodem argumento usi sunt parvuli.

Nunc fessissimus cenam exspecto.

Vocabula:
sūra -æ, f. "calf (of leg)"
syndon -onis, f. genus panni quod et lectis adhibetur, et cadaveribus inhumandis, c.f. Ang. "Sheet" (sed provenitne de Æg. šnd.wt?)
gānĕa -æ, f. (seu -um -i, n.) inter tabernam et lupanar "dive, brothel"
gănniō -īre "bark, yelp, growl; chatter"

post scriptum: Bonum est Accium denique revidere! Sed nunc desidero tales quales sunt Stephanus Albertusque.
Tags: calamitas, computatrum fractum, conventiculum, conventiculum latinum lexintoniense, ganeo
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments