The Mad Latinist (jdm314) wrote,
The Mad Latinist
jdm314

Apollo

About ten Conventicula ago:
Date: Thu, 20 Jul 2000 18:06:09 -0700
Sender: [My email address]
From: [My email address]
Subject: [Grex Latine] Hodie Lexintoniae

Iustinus omnibus Sodalibus Lexingtonia salutem!


     Ut forsitan sciatis, veni ad Conventiculum Latinum Lexingtoniense, quod iucundissimum est. Non autem possum, pro dolor, saepius ad interrete accedere.
     Huardus, gregalis qui in Conventiculo erat, mihi dixit hodie esse diem annivarsarium adventus hominum in Lunam. Hanc ob rem breve scripsi carmen, quod spero vobis fore gratum.


Sic, appulsa aquila ille Niallus fortibus ulnis
  in Luna faustam deposuit caligam:
"Ecce, homini gradus exiguus, cum sit cito factus
  Humano saltus maximus est generi!"


(Notanda:


appellere = navem in terram agere
Niallus = Neal
fortibus ulnis = aut epitheton aut nomen Nialli


     Sunt alia notanda, sed haec praesertim...)


     Esto, mihi est eundum, sed vobis mox aut Lexingtoniae aut domi (id est Madisoniae) rescribam.


PS. Aloisius et David Morgan qui quoque adsunt vos omnes salutant!


The Conventiculum is a very different place indeed, nowadays, but some things don't change.

And I've been meaning to post this poem forever.
Tags: apollo 11, appulsa aquila, conventiculum, poesis, poetry
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 3 comments