| The Mad Latinist ( @ 2007-10-21 01:11:00 |
| Entry tags: | bill maher, circulus latinus sigagoensis, dies latinus, institutum orientale |
Dies Latinus: Institutum Orientale
Heri diu indicem vocabulorum in antecessu parabam pro die Latino iam constituto, apud INSTITVTVM·ORIENTALE, terrenam meam. Sed nemo nisi Petrus et Alexandra (cum parvulis) venerunt, et Petrus tantum post prandium mansit. Ergo vocabulorum fascicula fere frustra impressi. Solum igitur Petrum per museum ducebam. Sed identidem custos me castigabat--Eam me dicere nimis elate (nisi professor essem) loqui, praesertim me puditum est. Sed his dictis, dies plerumque iucundus erat.
Postea, rursus ad autocineta ambulavimus. Sed intrans animadverti me receptorium GPS non habere! Timens, ad Institutum Orientale reveni. Rogavi ianitorem num GPS ibi reliquissem. Reliqueram quidem! Dein ianitor me allocutus est: "Latine," in quit, "cum amico tuo loquebaris?" Aio, et de grege nostro rogitavit. Mihi inscriptionem electronicam didit, ut possim eum ad Circulum Latinum Sicagoensem invitem.
Dein exiturus Fracisco obviam ivi, et sat diu de lingua Demotica locuti sumus.
In other news, is anyone else disappointed that the media coverage (e.g. here) of Bill Maher ejecting that heckler tends to leave out his insightful comment on the etymology of "audience"? ;)